Job 15:27
Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. + 15.27 Operuit faciem ejus. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Et de lateribus ejus. Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhærent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because he covereth his face with his fatness, and maketh collops of fat on his flanks.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
Psalms 17:10Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. + 17.10 Cœlos. Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt. 1
Psalms 73:7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. + 73.7 In terra, etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur. 1
Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.