The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:29

Job 15:29

Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. + 15.29 Non ditabitur, quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Nec perseverabit. Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. Nec mittet in terram, quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultæ sententiæ vita ejus eruitur; vel, in terram non mittet, etc., quia nunquam ad æternæ vitæ desiderium cordis sui cogitationem plantat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall not be rich, neither shall his substance continue, neither shall he prolong the perfection thereof upon the earth.

In Context

28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. + 15.28 Habitavit in civitatibus. Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de ædificio vitæ ceciderunt.

30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

Read all of Job 15

Cross References

Job 18:6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.

Job 20:22Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. + 20.22 Cum satiatus fuerit, arctabitur. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:

Job 27:16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: + 27.16 Si comportaverit. Ibid. Argentum, id est eloquium hæreticorum, etc., usque ad sacræ Scripturæ contexunt testimonia.

Luke 12:19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. + 12.19 Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.

Luke 16:19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.

James 5:1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. + 5.1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:28Job 15Job 15:30 →