The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:30

Job 15:30

Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall not depart out of darkness; the flame shall dry up his branches, and by the breath of his mouth shall he go away.

In Context

29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. + 15.29 Non ditabitur, quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Nec perseverabit. Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. Nec mittet in terram, quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultæ sententiæ vita ejus eruitur; vel, in terram non mittet, etc., quia nunquam ad æternæ vitæ desiderium cordis sui cogitationem plantat.

31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. + 15.31 Non credet. Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit.

Read all of Job 15

Cross References

Job 5:14Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. + 5.14 Per diem incurrent. Quia in ipsa veritatis præsentia, perfidiæ errore cæcati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes. Quasi in nocte. Palpando quærimus quæ oculis non videmus: Judæi miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quærebant: Si tu es Christus, dic nobis palam Joan. 10.. Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Per diem incurrent tenebras. Ibid. Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur. Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore cæci, aliqua quæ reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitæ cæci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat. Palpabunt. Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.

Job 15:22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. + 15.22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.

Job 18:18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. + 18.18 Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.

Job 22:20nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? + 22.20 Nonne succisa. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.

Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.

Ezekiel 15:4Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:29Job 15Job 15:31 →