The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:34

Job 15:34

Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. + 15.34 Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the congregation of hypocrites shall be desolate, and fire shall consume the tabernacles of bribery.

In Context

33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. + 15.33 Manus ejus ab omni bona operatione siccantur. Lædetur quasi, etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit: Et quasi oliva projiciens. Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant. Vel in primo flore. Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quæ agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde æstu perit.

35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] + 15.35 Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.

Read all of Job 15

Cross References

1 Samuel 8:3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. + 8.3 Et non ambulaverunt. Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.

Job 8:13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. + 8.13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.

Job 11:14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, + 11.14 Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.

Job 18:15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:

Job 22:5et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? + 22.5 Et non propter malitiam tuam plurimam. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:33Job 15Job 15:35 →