The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:9

Job 15:9

Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? + 15.9 Quid nosti. Ibid. Hæc verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What knowest thou, that we know not? what understandest thou, which is not in us?

In Context

8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?

10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. + 15.10 Et senes et antiqui. Hæretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiæ dicunt sibi magistros fuisse.

Read all of Job 15

Cross References

Job 12:3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? + 12.3 Et mihi est cor sicut. Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suæ humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Quis enim hæc quæ nostis ignorat? Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quæ dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis?

Job 26:3Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. + 26.3 Cui dedisti. Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam, etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam. Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur:

2 Corinthians 11:5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. + 11.5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:8Job 15Job 15:10 →