The Bible Software
bible.software › Job › Job 16 › Job 16:15

Job 16:15

Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. + 16.15 Concidit me. In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit. Irruit in me quasi gigas. Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad pœnitentiam redit, sequitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have sewed sackcloth upon my skin, and defiled my horn in the dust.

In Context

14Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. + 16.14 Circumdedit me. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur. Convulneravit lumbos meos. Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. Convulnerare autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus. Non pepercit et effudit in terra viscera mea. Viscera Ecclesiæ dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad sæcularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit. Non pepercit, id est, non destitit.

16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. + 16.16 Saccum consui super cutem. In sacco et cinere pœnitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per pœnitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Facies mea intumuit. Facies Ecclesiæ sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quæ non intelligunt.

Read all of Job 16

Cross References

1 Samuel 2:10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.

Job 30:19Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. + 30.19 Comparatus sum luto. In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillæ assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse æstimant, quæ in ea exhiberi corporaliter vident.

Psalms 75:5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; + 75.5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt, etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu illuminas, sed per montes, qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde. Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt. CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum, qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Definitio avarorum. Nihil invenerunt. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. Viri divitiarum. Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus, etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant. 1

Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:14Job 16Job 16:16 →