Job 17:15
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? + 17.15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And where is now my hope? as for my hope, who shall see it?
In Context
Cross References
Job 4:6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.
Job 14:19lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. + 14.19 Lapides, id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra, quæ sanctificat.
Lamentations 3:18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.