Job 18:15
Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. + 28.24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.
Job 15:34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. + 15.34 Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.
Job 20:18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. + 20.18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.
Psalms 11:6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. + 11.6 Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit. 1
Jeremiah 22:13Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: + 22.13 Væ qui ædificat, etc. ID. Joachim filio Josiæ, quem substituit Pharao, etc., usque ad narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus.
Zechariah 5:4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.