The Bible Software
bible.software › Job › Job 19 › Job 19:15

Job 19:15

Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. + 19.15 Inquilini domus meæ. Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur ancillæ. Levitarum animæ sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. Et quasi peregrinus fui, etc. Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14.. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus: Qui quasi viator ad manendum declinavit, quia paucos ex Judæa abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter cœptum peregit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They that dwell in mine house, and my maids, count me for a stranger: I am an alien in their sight.

In Context

14Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

16Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. + 19.16 Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.

Read all of Job 19

Cross References

Psalms 123:3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:14Job 19Job 19:16 →