Job 22:15
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, + 22.15 Nunquid semitam? Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hast thou marked the old way which wicked men have trodden?
In Context
14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
Cross References
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
Genesis 6:12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),