The Bible Software
bible.software › Job › Job 24 › Job 24:15

Job 24:15

Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. + 24.15 Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The eye also of the adulterer waiteth for the twilight, saying, No eye shall see me: and disguiseth his face.

In Context

14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.

16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. + 24.16 Perfodit. Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in. Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.

Read all of Job 24

Cross References

Genesis 38:14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. + 38.14 Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.

2 Samuel 11:4Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,

Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.

Psalms 50:18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. 1

Psalms 94:7quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. + 94.7 Et nos populus, etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit. 1

Proverbs 7:7et video parvulos; considero vecordem juvenem,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 24:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:14Job 24Job 24:16 →