Job 26:10
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. + 26.10 Terminum circumdedit aquis. Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He hath compassed the waters with bounds, until the day and night come to an end.
In Context
Cross References
Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
Job 38:11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Psalms 33:7Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. + 33.7 Pauper. CASS. Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum. 1
Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:
Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.