The Bible Software
bible.software › Job › Job 26 › Job 26:11

Job 26:11

Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. + 26.11 Columnæ. GREG. MAG. Columnas cœli sanctos angelos, vel summos Ecclesiæ prædicatores appellat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The pillars of heaven tremble and are astonished at his reproof.

In Context

10Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. + 26.10 Terminum circumdedit aquis. Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingant.

12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. + 26.12 In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:

Read all of Job 26

Cross References

2 Samuel 22:8Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.

Psalms 18:7a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. 1

Nahum 1:6Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

Hebrews 12:26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. + 12.26 Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.

Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 26:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 26:10Job 26Job 26:12 →