Job 26:12
In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. + 26.12 In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He divideth the sea with his power, and by his understanding he smiteth through the proud.
In Context
Cross References
Job 9:13Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. + 9.13 Deus cujus iræ resistere nemo potest. Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter præ potestate Dei sibi vilescit.
Job 40:11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1
Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
Isaiah 51:15Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.