Job 26:14
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?] + 26.14 Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
Job 11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? + 11.7 Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
Job 37:5Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia;
Psalms 29:3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. + 29.3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. 1
Psalms 145:3in filiis hominum, in quibus non est salus. + 145.3 Nolite confidere, etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se. 1
Isaiah 40:26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. + 40.26 In numero. ID. Illi numerata sunt quæ Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum cœli uno expleat anno, et cætera suo modo. Militiam eorum, etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiæ, vel exercituum, vel virtutum.