Job 27:10
aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? + 27.10 Aut poterit in Omnipotente delectari. Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Et invocare Deum in omni. Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Will he delight himself in the Almighty? will he always call upon God?
In Context
Cross References
Psalms 14:4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; + 14.4 Ad nihilum, etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos. 1
Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1
Habakkuk 3:18Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo.
Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Ephesians 6:18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: + 6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.