The Bible Software
bible.software › Job › Job 27 › Job 27:15

Job 27:15

qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. + 27.15 Qui reliqui fuerint. Ex eo videlicet hæreticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Et viduæ illius non plorabunt. Viduas dicit plebes subjectas morte hæretici destitutas: quæ dum prædicator erroris ad æterna supplicia rapitur, sæpe ad cognitionis veræ gratiam revertuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Those that remain of him shall be buried in death: and his widows shall not weep.

In Context

14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: + 27.14 Si multiplicati fuerint. Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes. Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:

16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: + 27.16 Si comportaverit. Ibid. Argentum, id est eloquium hæreticorum, etc., usque ad sacræ Scripturæ contexunt testimonia.

Read all of Job 27

Cross References

1 Kings 16:3ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. + 16.3 Ecce. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitæ ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem æternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitæ in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 27:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 27:14Job 27Job 27:16 →