The Bible Software
bible.softwareJobJob 27 › Job 27:6

Job 27:6

Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. + 27.6 Justificationem meam. Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My righteousness I hold fast, and will not let it go: my heart shall not reproach me so long as I live.

In Context

5Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. + 27.5 Absit a me. Quia dicit Salomon: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. Et hoc est: Absit a me. Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis æstimaret.

7Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. + 27.7 Sicut impius inimicus meus. Ibid. Impius, infidelis dicitur, etc., usque ad qui mihi opere non concordat.

Read all of Job 27

Cross References

Job 2:3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. + 2.3 Innocentiam. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.

Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

Proverbs 4:13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: + 12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 27:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 27:5Job 27Job 27:7 →