The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:1

Job 3:1

Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, + 3.1 Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After this opened Job his mouth, and cursed his day.

In Context

2et locutus est:

Read all of Job 3

Cross References

Job 1:22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. + 1.22 In omnibus his non peccavit Job. Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.

Job 2:9Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. + 2.9 Dixit autem illi uxor sua. Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Adhuc tu permanes in simplicitate tua. Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: Quasi una de stultis, etc., ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Adhuc tu permanes. Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Benedic Domino et morere. Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit.

Job 35:16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]

Psalms 106:33Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; + 106.33 Posuit flumina. CASS. Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. AUG. Posuit flumina. Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur. 1

Jeremiah 20:14Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! + 20.14 Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futuræ subversionis templi autument?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Job 3Job 3:2 →