The Bible Software
bible.software › Job › Job 30 › Job 30:15

Job 30:15

Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. + 30.15 Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Terrors are turned upon me: they pursue my soul as the wind: and my welfare passeth away as a cloud.

In Context

14Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. + 30.14 Quasi rupto muro. Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Et aperta janua irruerunt super me. Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Et ad meas miserias devoluti sunt. Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.

16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. + 30.16 Nunc autem in memetipso. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.

Read all of Job 30

Cross References

Job 3:25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. + 3.25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.

Job 7:9Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. + 7.9 Sicut consumitur nubes. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.

Job 9:27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. + 9.27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.

Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.

Psalms 88:15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1

Isaiah 44:22Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 30:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 30:14Job 30Job 30:16 →