Job 35:15
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]
Cross References
Numbers 20:12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. + 20.12 Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.
Job 9:14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? + 9.14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:
Job 30:15Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. + 30.15 Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.
Hosea 11:8Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
Hebrews 12:11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. + 12.11 Disciplina. Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.