Job 5:15
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. + 5.15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris. Gladius oris est accusatio Judæorum. Manus violenti, gentilitas quæ crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitæ sequentis solidatur. Iniquitas autem, quæ modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter. De manu violenti pauperem. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in æternis contra hæc solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quæ loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad præmia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he saveth the poor from the sword, from their mouth, and from the hand of the mighty.
In Context
16Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
Cross References
Psalms 35:10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. + 35.10 Quoniam apud te est fons vitæ. CAS. Apud te, Christe, est fons, id est, initium omnis boni; et in tuo lumine, quia per ejus prædicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo prætende, ut in hoc sæculo tutius eatur. 1
Psalms 72:12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 1