Job 6:15
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My brethren have dealt deceitfully as a brook, and as the stream of brooks they pass away;
In Context
16Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
Cross References
Job 13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. + 13.4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.
Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.
Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1
Psalms 55:12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: + 55.12 In me sunt. Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quæ in æternitate reddentur. CASS. In me sunt. Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit. 1
Proverbs 25:19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, + 25.19 Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.
Jeremiah 15:18Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.