Job 8:15
Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. + 8.15 Innitetur super domum suam. Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 18:14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. + 18.14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.
Psalms 49:11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. + 49.11 Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ. 1
Proverbs 14:11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.