The Bible Software
bible.software › Job › Job 9 › Job 9:15

Job 9:15

qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. + 9.15 Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whom, though I were righteous, yet would I not answer, but I would make supplication to my judge.

In Context

14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? + 9.14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:

16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. + 9.16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:

Read all of Job 9

Cross References

1 Kings 8:38cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,

Job 5:8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: + 5.8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.

Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

Job 22:27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. + 22.27 Et vota tua reddes. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.

Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

Daniel 9:3Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:14Job 9Job 9:16 →