Joel 1:7
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Cross References
Exodus 10:15Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Isaiah 5:6Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. + 5.6 Et nubibus. ID. Quæ sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt.
Isaiah 32:12Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. + 32.12 Super ubera plangite. Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.
Hosea 2:12Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Amos 4:9Percussi vos in vento urente, et in aurugine: multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus.
Malachi 3:11et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.