Joel 2:17
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18[Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Cross References
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Deuteronomy 9:16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
Deuteronomy 32:27Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. + 32.27 Distuli. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.
1 Kings 6:3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. + 6.3 Porticus erat, etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quæ ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiæ partem quæ Domini incarnationem præcessit: in qua patriarchæ et prophetæ orientem justitiæ solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, prædicando, nascendo, et moriendo testimonium præbuerunt. Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi. BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.
2 Chronicles 7:20evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
Nehemiah 9:36Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.