Joel 2:20
Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Cross References
Exodus 10:19Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. + 10.19 Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
2 Kings 8:13Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.
Isaiah 34:3Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor; tabescent montes a sanguine eorum.
Ezekiel 39:12Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
Ezekiel 47:18Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
Joel 2:2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.