John 1:28
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. + 1.28 Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things were done in Bethabara beyond Jordan, where John was baptizing.
In Context
Cross References
Judges 7:24Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera.
John 3:26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. + 3.26 Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.
John 12:5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?