The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:31

John 1:31

et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. + 1.31 Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Isræli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I knew him not: but that he should be made manifest to Israel, therefore am I come baptizing with water.

In Context

30Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: + 1.30 Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.

32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. + 1.32 Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.

Read all of John 1

Cross References

Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?

Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Mark 1:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] + 1.3 Clamantis. ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.

Luke 1:76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, + 1.76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.

Luke 3:3Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, + 3.3 Prædicans baptismum pœnitentiæ, etc. ID. Joannes baptismum pœnitentiæ prædicavit, et quibusdam etiam dedit, etc., usque ad præcurretur suo baptismate quo peccata solvi non possunt.

John 1:33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. + 1.33 Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:30John 1John 1:32 →