The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:8

John 1:8

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He was not that Light, but was sent to bear witness of that Light.

In Context

7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. + 1.9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.

Read all of John 1

Cross References

John 1:20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. + 1.20 Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.

Acts 19:4Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. + 19.4 Joannes baptizavit. BED. Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed pœnitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus pœnitens quasi signaculum suæ devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat. RAB. Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati. BED. Quæstio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectæ fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos prædicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:7John 1John 1:9 →