bible.software › John › John 11 › John 11:9
John 11:9
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: + 11.9 Nonne duodecim sunt horæ. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered, Are there not twelve hours in the day? If any man walk in the day, he stumbleth not, because he seeth the light of this world.
In Context
8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? + 11.8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Read all of John 11
Cross References
Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. + 31.9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.
John 9:4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
This Verse In Other Editions
Study John 11:9