John 12:30
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. + 12.30 Non propter me vox. Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered and said, This voice came not because of me, but for your sakes.
In Context
Cross References
John 5:34Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. + 5.34 Sed hæc. Sed tamen testimonium Joannis induco, ut per Joannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini, et credentes salvi sitis.
John 11:42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. + 11.42 Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.