John 13:29
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. + 13.29 Quia loculos habebat. In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Cross References
John 12:5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
Acts 20:34ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
Ephesians 4:28qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.