John 15:17
Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. + 15.17 Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things I command you, that ye love one another.
In Context
Cross References
1 Peter 2:17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. + 2.17 Fraternitatem diligite. ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.