The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:31

John 18:31

Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. + 18.31 Nobis non, etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam; et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said Pilate unto them, Take ye him, and judge him according to your law. The Jews therefore said unto him, It is not lawful for us to put any man to death:

In Context

30Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

32Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.

Read all of John 18

Cross References

Ezekiel 21:26hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?

John 19:6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.

Acts 25:18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. + 25.18 De quibus, etc. ID. His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:30John 18John 18:32 →