John 2:3
Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. + 2.3 Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they wanted wine, the mother of Jesus saith unto him, They have no wine.
In Context
Cross References
Ecclesiastes 10:19In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. + 10.19 In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes. Prædicant, magis ut alliciant quam ut proficiant. Pecuniæ obediunt omnia, etc. Et sacerdotes in mercede docebant.
Matthew 26:28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Philippians 4:6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. + 4.6 Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.