The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:22

John 3:22

Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. + 3.22 Post hæc. Non continuo post disputationem cum Nicodemo quæ facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilæa in Judæam rediit. In terram Judam, et illic demorabatur, etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur, et ibi morabatur et baptizabat. Erat autem. Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet præcursor cessare donec manifestetur veritas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After these things came Jesus and his disciples into the land of Judaea; and there he tarried with them, and baptized.

In Context

21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. + 3.21 Qui autem facit. Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit. Qui autem facit. Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, hæc scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.

23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.

Read all of John 3

Cross References

John 2:13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: + 2.13 Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.

John 4:1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes + 4.1 Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:21John 3John 3:23 →