John 4:27
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? + 4.27 Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quærere quod perierat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
Cross References
Luke 7:39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.