John 7:21
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: + 7.21 Unum opus feci. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quæ salutis sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered and said unto them, I have done one work, and ye all marvel.
In Context
Cross References
John 7:23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? + 7.23 Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.