The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:25

John 8:25

Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. + 8.25 Principium. AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Loquor vobis. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said they unto him, Who art thou? And Jesus saith unto them, Even the same that I said unto you from the beginning.

In Context

24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. + 8.24 Dixi ergo vobis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini, etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt.

26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

Read all of John 8

Cross References

Luke 22:67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: + 22.67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.

John 1:22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?

John 8:12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. + 8.12 Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.

John 19:9Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. + 19.9 Jesus autem. Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum Isa. 53.. Quæ similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:24John 8John 8:26 →