The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:33

John 8:33

Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? + 8.33 Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They answered him, We be Abraham’s seed, and were never in bondage to any man: how sayest thou, Ye shall be made free?

In Context

32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

Read all of John 8

Cross References

Exodus 1:13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

Judges 2:18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.

Judges 4:3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

Nehemiah 5:4Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:

Nehemiah 9:36Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.

Luke 16:24et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. + 16.24 Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:32John 8John 8:34 →