John 9:1
Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: + 9.1 Et præteriens. Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. Cæcum. Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And as Jesus passed by, he saw a man which was blind from his birth.
In Context
Cross References
Isaiah 35:5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
Matthew 20:30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. + 20.30 Et ecce duo cæci. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.
Luke 8:43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: + 8.43 In medicos. Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.
Acts 4:22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. + 4.22 Annorum enim, etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non ætatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit.
Acts 14:8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,