Iosue 1:15
donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:20Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Deuteronomy 9:1Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,
Joshua 22:4Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:
1 Corinthians 13:5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, + 13.5 Non quærit, etc. Non est amatrix pecuniæ.
Galatians 6:2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. + 6.2 Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.
Philippians 2:4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. + 2.4 Non quæ sua sunt. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.