The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 1 › Iosue 1:17

Iosue 1:17

Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

According as we hearkened unto Moses in all things, so will we hearken unto thee: only the LORD thy God be with thee, as he was with Moses.

In Context

16Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.

18Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

Read all of Iosue 1

Cross References

Numbers 27:20et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. + 27.20 Et dabis. ISID. in Num. Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc. Et partem gloriæ. Quasi, facies eum socium gloriæ tuæ: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Ut audiat, etc. ORIG., hom. 22 Si sacrificia et instituta legalia usque in præsens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiæ plena religio, quæ primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quæ magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad æterna. Sed ipse Christus aures requirit quæ hæc audiant, et oculos qui hæc videant.

Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.

Joshua 4:14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. + 4.14 In die illo, etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.

1 Samuel 20:13hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.

1 Kings 1:37Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.

Psalms 20:1In finem. Psalmus David. + 20.1 In finem. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, cœlestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judæus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 1:16Iosue 1Iosue 1:18 →