bible.software › Iosue › Iosue 1 › Iosue 1:3
Iosue 1:3
Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. + 1.3 Omnem locum, etc. Orig., hom. 2 in Jos. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris hæres Dei, sed cohæres Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Every place that the sole of your foot shall tread upon, that have I given unto you, as I said unto Moses.
In Context
2Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël. + 1.2 Moses servus ADAMANT., hom. 2 in Josue. Moses famulus meus mortuus est. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. Surge et transi, etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.
4A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. + 1.4 A deserto et Libano, etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue. AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent.
Read all of Iosue 1
Cross References
Deuteronomy 11:24Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Titus 1:2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: + 1.2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.
This Verse In Other Editions
Study Iosue 1:3