Iosue 1:6
Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Numbers 26:53Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. + 26.53 Istis dividetur terra. ORIG., ubi supra. Reprobatur prior populus qui est in circumcisione, etc., usque ad et meræ divinitatis capaces per puritatem effecti. ID. Terræ hujus divisio, etc., usque ad sed illius quæ urbibus contigua est.
Numbers 34:17Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
Deuteronomy 31:6Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Deuteronomy 31:23Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
Joshua 1:9Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.