Iosue 1:9
Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Deuteronomy 1:21vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
Deuteronomy 31:7Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. + 31.7 Vocavitque. Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce cœlestem ingredimur patriam, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14.. Et: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3.; qui enim unitur et per ipsum ascendit.
Deuteronomy 31:28Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
Joshua 1:18Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
Joshua 6:27Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.