Iosue 10:1
Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:21et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Joshua 8:22Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
Joshua 9:15Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis.
Joshua 11:19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.