Iosue 10:19
vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. + 10.19 Vos autem nolite stare. ADAM., hom. 12. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus. ADAM., hom. 13. Omnia hæc in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in hæreditatem terræ sanctæ in parte Isrælitica exstinctis hostibus nostris Ephes. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 17:13Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
Jeremiah 8:14Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. + 8.14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.